FABII

FABII
FABII
Romani, nobilissimi, simul ac potentissimi (quibus a fabâ cognomen erat, utpote quorum primus fabam optime serebat; sic Cicerones, Lentuli, Pisones.) qui bellum adversus Veientes soli cum suis clientibus, et servis in se recepêdrunt, cumqueve ex levibus aliquot proeliis saepius victoriam reportâssent, tandem ad Cremeram fluv. insidiis circum venti, ad unum omnes caesi sunt. Dionys. l. 9. Liv. l. 1. et 2. Flor. l. 1. c. 12. Aur. Victor. de Vir. Ill. c. 14. Oros. l. 2. Plin. l. 18. c. 3. Macrob. l. 1. c. 6. Ovid. Fast. l. 2. v. 235.
Una dies Fabios ad bellum miserat omnes,
Ad bellum missos perdidit una dies.
Ex tanta Fabiorum clade unus tantum superfuit, qui nondum armis per aetatem idoneus, in urbe relictus erat; ex cuius sanguine per longam nepotum seriem natus fuit Fabius ille Maximus, qui Dictator adversus Hannibalem creatus cunctabundâ quâdam prudentiâ rem Romanam, aliorum Imp. temeritate labefactam, primus restituit, adeo, ut verissime de eo Ennius dixisse videatur,
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Ovid. Fast. l. 2. v. 241.
Scilicet ut posses olim tu Maxime nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.
Manil. l. 1.
Invictusque morâ Fabius. ——
Claud. de bello Getico, Carm. 26. v. 138.
—— Lento lustramine Poenum
Compressit Fabius.
Sil. Ital. Punic. Bell. l. 7. v. 13.
—— Lento Poenum moderamine lusit.
Idem l. 16. v. 673.
—— Peperitque sedendo
Omnia cunctator nobis.
Idem alibi,
Sollers cunctandi Fabius.
Val. Max. Fabius maximus, cuius non dimicare, vincere fuit. Liv. Matura res erat, tergiversatur tamen Fabius. Aliis Fabii, a Fabio Herculis fil. orti, Plutarch. teste Festo Fovii. dicti, quod Princeps gentis ex ea natus sit, cum qua Hercules in fovea concubuit. Alii putant eum primum ostendisse, quemadmodum ursi et lupi foveis caperentur. Patricia haec gens fuit maiorum gentium, (Fabius enim Celer praefectus Celerum primus notus est) in has Familias et cognomina distincta: Celer, Vibulanus, Ambustus, Rullus vel Rullianus, Dorso, Maximus, Gurges, Buteo, Pictor, Licinius, Verrucosus, Ovicula, Cunctator, Labeo, Aemilianus, Servilianus, Allobrogicus, Eburnus, Africanus et Persicus. Huius gentis usque ad Tiberium Caes. mentio est. Pontificatu max. semel, Auguratu aliquoties defuncta est: Dictaturis septem: Magisteriis Equitum quinqueve: Consulatibus XLVIII. Decemviratu legum scribendarum: Censuris septem: Tribunatibus militum Consulari potestate decem: Senatus Principat. quinqueve: Triumphis tredecim: Ovationibusqueve duabus illustris. His honoribus functi sunt Viri XXXVI. intra spatium Annorum 550. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Fabii — Principales gentes romaines Gens Aemilia Gens Claudia Gens Cornelia Gens Fabia Gens Iulia Gens Manlia …   Wikipédia en Français

  • FABII —    a family of ancient Rome of 307 members, all of whom perished in combat with the Veii, 477 B.C., all save one boy left behind in Rome, from whom descended subsequent generations of the name …   The Nuttall Encyclopaedia

  • Fabius Vibulanus (ancetre des Fabii) — Fabius Vibulanus (ancêtre des Fabii) Pour les articles homonymes, voir Fabius Vibulanus. Fabius Vibulanus est un noble romain du VIe siècle av. J. C. Nous ne savons rien de sa vie, si ce n est qu il vécut au temps de Tarquin le Superbe. Nous …   Wikipédia en Français

  • Domus Fabii — (Ceri,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Arturo Salvioni 15, 00052 Ceri, Италия …   Каталог отелей

  • Fabius Vibulanus (ancêtre des Fabii) — Pour les articles homonymes, voir Fabius Vibulanus. Fabius Vibulanus est un noble romain du VIe siècle av. J.‑C. Nous ne savons rien de sa vie, si ce n est qu il vécut au temps de Tarquin le Superbe. Nous ne connaissons pas ses origines …   Wikipédia en Français

  • ФАБИИ —    • Fabii,          род Ф. был патрицианским и причислял себя к древнейшим римским родам, происхождения, вероятно, сабинского; по преданию, основателями его были сотоварищи Рема в праздновании Луперкалий. Ov. fast. 2, 237 слл. Auf. Vict. or.… …   Реальный словарь классических древностей

  • Фабии — (Fabii)         древнеримский патрицианский род. Представители рода участвовали почти во всех важнейших событиях римской истории (например, в сражении против этрусков при Вейях в 477 до н. э., во время которого погибло 306 членов рода Ф.). К Ф.… …   Большая советская энциклопедия

  • Fabius — For other people, places and things named Fabius, see Fabius (disambiguation).The family name Fabius was the nomen of the gens Fabia of ancient Rome, that derived from the Latin faba for the broad bean, an important food crop in the Roman Empire …   Wikipedia

  • Battle of the Cremera — Infobox Military Conflict caption= conflict=Battle of the Cremera partof=the Roman Etruscan wars date=477 BC place=Cremera, Italy result=Veientian (Etruscan) victory combatant1=Roman Republic combatant2=Etruscan city of Veii commander1=Kaeso… …   Wikipedia

  • Marcus Fabius Vibulanus (consul en -483) — Pour les articles homonymes, voir Fabius Vibulanus. Marcus Fabius Vibulanus est un homme politique romain du Ve siècle av. J.‑C., fils de Fabius Vibulanus, frère de Kaeso Fabius Vibulanus (consul en 484, 481 et 479 av. J. C.) et Quintus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”